Latin
Book 5, lines 5.1.402-5.1.406
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.402-406
Not analysed yet
CAP. XIII. Homicidium casuale non imputatar ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.
Innocentius III. Episcopo LingonensI. Dilectus filius A. capellanus, in nostra praesentia constitutus, sua nobis confessione proposuit, quod, quum quadam corporis molestia gravaretor ita, quod et cibi et somni desiderium raptum videretur ab eo ,ut comedendi appetitum aliquantulum excitaret, equum, quem nutriebat, adscendit. Qui quum bene non pareret habenis, sed praeter sessoris arbitrium suis saltibus lasciviret, ipse, ut eius refrenaret impetum, et freno vim intulit, equumque calcaribus stimulavit. Quumque fracto freno equus, quasi proprio arbitrio relictus, curreret festinanter, ei quaedam mulier, veniens ex obliquo et infantulum baiulans, obviavit, in quam equus irruens, procul abiecto sessore, puerum praedictum oppressit, et capellanus ipse ex repentino casu vix mortis periculum evitavit, sed ad ultimum convalescens postmodum divina celebrare non praesumpsit . Ideoque, quia nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super his inquiras diligentius veritatem, et si est ita, quum idem capellanus nec voluntate nec actu homicidium perpetravit, nec dedit operam illicitae rei, non impedias, quo minus divina possit officia celebrare. [Dat. Lat. VI. Id. Nov. 1200.]
CAP. XIV. Summatur ut supr. cap. proX. Idem Metensi Episcopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod, quum lator praesentium H. presbyter foenum vellet de curru deponere, perticam superius allegatam, quum neminem circa currum videret ,proiecit in terram, et, quum foeno insisteret deponendo, quidam, prope ipsum accedens ,puerum quendam iuxta currum reperit semivivum, in quo praeter modicum livoris in fronte nihil inveniri potuit laesionis. Nos autem ab eodem quaesivimus sacerdote, si, priusquam iaceret perticam, circumspexisset sollicite, an esset aliquis circa currum; qui, quod diligenter circumspexit, asseruit, sed, quod vidisset aliquem, denegavit. Ad te igitur remittentes eundem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, nisi contra eundem presbyterum grave scandalum sit exortum, vel tanta laboret infamia, quod deficiente accusatore oporteat eidem canonicam purgationem indici, ipsum libere permittas exsequi officium sacerdotis. [Dat. Lat. VIII. Kal. Dec. Ao. III. 1200.]
CAP. XV. Summatur etiam, ut supr. eod. cap. Dilectus.