Latin
Book 5, lines 5.1.420-5.1.427
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.420-427
Not analysed yet
CAP. XX. Qui dat causam abortioni, homicida est, si conceptum erat vivificatum animal rationale; alias secus.
Idem Priori et Fratribus Carthusiensibus.
Sicut ex literarum vestrarum tenore accepimus quum quidam presbyter vestri ordinis, qui prius fuerat niger monachus, quandam mulierem praegnantem, cum qua contraxerat consuetudinem inhonestam, et quae asserebat, se concepisse ex eo, per zonam arripuerit, quasi ludens, ipsa mulier postmodum per hoc sic se asseruit esse laesam, quod occasione huiusmodi abortivit; propter quod idem presbyter, proborum virorum usus consilio, se ipsum duxit ab altaris ministerio sequestrandum. Quare nobis humiliter supplicastis, ut cum eo agere misericorditer dignaremur . Nos vero devotioni vestrae insinuatione praesentium respondemus, quod, si nondum erat vivificatus conceptus, ministrare poterit; alioquin debet ab altaris officio abstinere. [Dat. Lat. IV. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]
CAP. XXI. Non imputatur clerico, civiliter iustitiam petenti de laico, si iudex in laicum exercet vindictam sanguinis.
Idem S. Episcopo.
Postulasti: (Et infra: [cf. c. 14. de for. comp. II. 2.]) Quaesivisti praeterea, utrum contra quosdam, contempta excommunicationis sententia debitas ecclesiis decimas subtrahentes, tibi regiam implorare liceat potestatem, quum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione valeant coarctari. Ad quod breviter respondemus, quod, si, te huiusmodi querimoniam simpliciter deponente, rex, cui ad bonorum laudem, vindictam vero malorum, gladius est commissus, in eosdem rebelles traditam sibi exercuerit potestatem, eorum erit duritiae aut malitiae imputandum. [Coemeteria etc. cf. c. 7. de cons. eccl. III. 40. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. XXII. Homicidium casuale non imputatur ei, qui non occidit, nec fuit in culpa, etiamsi ad cautelam veniam postulaverit.
Honorius III. Episcopo EboracensI. Exhibita nobis humilis I. clerici confessio patefecit, quod, quum in puerili esset constitutus aetate, cum quibusdam coaetaneis suis ludens, et insequens unum ex illis, lapidem post eum non animo quidem laedendi, sed timorem incutiendi proiecit; qui, licet ex proiecto lapide percussus non fuerit, neque tactus, ad alium tamen lapidem corruens, et caput offendens, tum propter imperitiam medicantis, tum propter patris incuriam, qui aestivo tempore campestribus laboribus et sudoribus ipsum exposuit, post XL. dierum spatium exspiravit. Quia vero dictus clericus, ut mitigaretur dolor patris defuncti, tanquam puer inscius ab amicis inductus ,veniam super hoc postulavit ab ipso, tu eum hac occasione a sacrorum ordinum susceptione repellis, quanquam idem defuncti pater, in extremis laborans, tibi et archidiacono tuo, nec non presbytero, cui suam aperuit conscientiam, confessus fuerit, et praestito firmaverit iuramento, nihil ipsum in morte filii sui, prout sibi plene constiterat, commisisse. Quare idem clericus tam suppliciter quam humiliter postulavit a nobis, ut, quum de illius obitu laesam non habeat conscientiam, dignaremur agere misericorditer cum eodem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita super his sollicite veritate ,si constiterit ita esse, ipsum propter hoc a receptione sacrorum ordinum non repellas.