Latin
Book 5, lines 5.1.428-5.1.435
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.428-435
Not analysed yet
CAP. XXIII. Homicidium casuale non imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.
Idem Episcopo et Capitulo Venetensibus.
Ioannes sacerdos humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum die quadam pulsaret campanas, ut signo dato conveniret populus fidelium ad divina, cadens tintinnabulum percussit quendam manentem puerum coram eo, qui, licet vulneratus in capite per mensem curam receperit medicorum, post mensem tamen ,quum vulnus esset mortale, decessit. Unde nobis humiliter supplicavit, ut misericorditer agentes cum ipso, permitteremus sibi exsequi libere officium sacerdotis . Nos igitur attendentes, quod dicto sacerdoti, qui dabat operam rei licitae, nihil potuit imputari, si casus omnes fortuitos non praevidit, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, rem ita esse, dictum sacerdotem, si aliud canonicum non obsistit ,sacerdotale officium sublato cuiuslibet appellationis obstaculo exsequi permittatis.
CAP. XXIV. Clericus pugnando etiam contra inimicos fidei catholicae, si quemquam percussit, et de interfectione ipsum remordet conscientia, a ministerio altaris abstinere debet.
Idem Pelagio Presbytero.
Petitio tua nobis exhibita continebat, quod, quum inimici dominicae crucis ac blasphemi nominis Christiani castrum quoddam, in quo morabaris, graviter invasissent, exeuntibus inde habitatoribus tam clericis quam laicis contra eos, ac invicem confligentibus, hinc inde occisi quam plurimi exstiterunt. Unde, quum pro eo, quod aliquos percuissisti, irregularitatem metuas incurrisse, nobis humiliter supplicasti, ut, quid agere debeas, tibi scribere dignaremur. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus, si de interfectione cuiusquam in illo conflictu tua conscientia te remordet, a ministerio altaris abstineas reverenter, quum sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quam temere celebrare.
CAP. XXV. Idem dicit, quod cap. Ioannes supr. eod. ,et tantum ponit diversitatem in facto.
Gregorius IX. Quidam, ut asseris, ad aedificationem ecclesiae, in adiutoirium a presbytero evocatus, ruens cum laqueari, quod idem presbyter solvere nitebatur, hac occasione rebus est humanis emptus. (Et infra: )Attendentes igitur, quod sacerdos ipse dabat operam licitae rei, studuit etiam, quam debuit, diligentiam adhibere, circumstantibus quibus periculum imminebat, ita tempestive et alta voce praemonitis, quod et intelligere et fugere potuerunt, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ob hanc causam, vel quia omnes casus fortuitos, qui praevideri non possunt, forsitan non praevidit, non debet quoad officium vel beneficium impedirI.