Latin
Book 5, lines 5.1.562-5.1.567
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.562-567
Not analysed yet
TITULUS XXI. DE SORTILEGIIS.
CAP. I. Sortilegia pro futuris inveniendis vel divinationibus faciendis prohibentur, et contra facientibus poena imponitur.
Ex poenitentiali TheodorI. In tabulis vel codicibus aut aliis sorte furta non sunt requirenda, aut nullus in psalterio vel in evangelio vel in aliis rebus sortiri ,nec divinationes aliquas in aliquibus rebus quis observare praesumat. Qui autem contra fecerit, quadraginta dies poeniteat.
CAP. II. Presbyter, qui per inspectionem astrolabii furta requirit, ad tempus suspenditur ab altaris ministerio. Ita communiter summatur; sed in veritate haec summatio non est indistincte vera, quia acrius potest punirI. Alexander III. Grandensi Patriarchae.
Ex tuarum tenore literarum accepimus, quod V. presbyter, lator praesentium, iuvenili levitate usus ,cum quodam infami ad privatum locum immundum spiritum invocaturus accessit. Unde tu eum, quia propter hoc infamia laborabat, et facinus publicum et notorium erat, ab officio et beneficio ecclesiastico suspendisti. Ipse autem coram nobis viva voce proposuit, quod non ea intentione, ut vocaret daemonium, ierat ,sed ut inspectione astrolabii furtum cuiusdam ecclesiae posset recuperari. Verum, licet hoc ex bono zelo et ex simplicitate se fecisse proponat: id tamen gravissimum fuit, et non modicam inde maculam peccati contraxit. Sed quoniam tutius est in dexteram quam [in ]sinistram, et in misericordiam quam in severitatem declinare, ipsum fraternitati tuae duximus remittendum . Mandamus, quatenus sibi infra octo dies post harum susceptionem literarum ecclesiam cum universis ablatis restituas, et talem ei pro expiatione illius delicti poenitentiam imponas, quod per annum et amplius, si tibi visum fuerit, ita tamem, quod biennium non excedat ,eum ab altaris ministerio praecipias abstinere, et extunc liberum sit ei exercere officium sacerdotis.
CAP. III. Non solum electio per sortes fieri non debet, sed etiam electiones compromissariorum per sortes assumi non debent.