Latin
Book 5, lines 5.1.568-5.1.576
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.568-576
Not analysed yet
Honorius III. Capitulo LucanensI. Ecclesia vestra nuper episcopo destituta, sicut comperimus ,vos, convenientes in unum, ut de futuri tractaretis electione pontificis, circa modum electionis diversas incipientes habere tractatus ,unum tandem elegistis ex vobis per sortem, qui tres auctoritate vestra elegit, per quos vice omnium Lucanensi provideretur ecclesiae de pastore; quorum duo tertium, magistrum R. scilicet, elegerunt, quod expresse licebat eisdem secundum traditam a vobis omnibus potestatem. Procuratoribus igitur vestris super his in nostra praesentia constitutis, nos, tali examinato processu, licet nota non careat, quin immo multa reprehensione sit dignum, quod sors in talibus intervenit, propter praerogativam tamen morum et literaturam magistri R. canonici vestri, in quem vota ecclesiae vestrae praeficiendum episcopum concurrerunt, et affectionem, quam ad eandem habemus ecclesiam ,electionem celebratam de ipso ad gratiam confirmationis admittimus, sortis usum in electionibus perpetua prohibitione damnantes.
TITULUS XXII. DE COLLUSIONE DETEGENDA.
CAP. I. Accusatore desistente ab accusatione, poteet iudex ex officio suo inquirere super crimine illato.
Gregorius universis Episcopis de Corintho.
Scripta fraternitatis vestrae relegentes agnovimus, quod hi, qui contra Hadrianum episcopum aliqua dixerant, modo cum eodem episcopo in amicitiam convenissent, et magna nobis ad praesens facta est de eorum unitate laetitia. Sed, quoniam ea, quae dicta sunt, indiscussa manere non patimur, sedis nostrae diaconum ad ea investiganda dirigimus . Quia vero nunciati facinoris qualitas nos vehementer impellit, ut ea, quae audivimus, dissimulare nullatenus debeamus, praesertim quum accusatores et accusatum inter se fecisse gratiam indicaveritis, hoc nobis necesse est subtilius perscrutari, ne forte non ex caritate, sed ex praemio eorum sit concordia comparata.
CAP. II. Desistente accusatore et accusato iudex prosequitur.
Idem.
Crimina semel audita Gregorius indiscussa nullo modo praeteribat, etiamsi accusatus cum accusatore in gratiam rediisset.
CAP. III. Colludens in causa beneficiali privari debet beneficio.