Latin
Book 5, lines 5.1.577-5.1.583
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.577-583
Not analysed yet
Alexander III. Norvicensi Episcopo.
Audivimus, in episcopatu tuo et in aliis episcopatibus Angliae usque adeo clericorum malitiam excrevisse, ut interdum, inter se collusione facta super beneficiis, quae possident, se sustineant ab aliis molestari, et postea, ut quaestioni cedatur, et iidem clerici beneficia quiete possideant, quasi nomine transactionis solvunt aliis de ipsis beneficiis annuam pensionem, ut post mortem eorum in beneficiis illis, super quibus est inter eosdem clericos collusio facta, ius sibi valeant vindicare. Unde, [quia ]quid sit tibi exinde faciendum, nos consulere voluisti, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quos clericos tuae iurisdictionis per collusionem huiusmodi fraudem legitime tibi constiterit commisisse, eos beneficiis, super quibus collusum fuerit, non differas appellatione remota perpetuo spoliare, quia satis esset indignum et absonum ,si fraus et dolus, quae in praeiudicium tui iuris et aliorum nituntur committere, in eorum non redundarent incommodum et iacturam.
CAP. IV. Absolutio de criminibus illatis, per collusionem facta, non impedit facultatem iterum accusandi et inquirendi de illis criminibus.
Gregorius IX. Barensi Archiepiscopo et Fratri Ioseph Monacho Florentino.
In tantam clamor, qui adscendit contra Acherontinum archiepiscopum, invalescit, quod dissimulare ipsum ulterius sine scandalo non valemus, nec sine periculo tolerare. (Et infra: )Licet autem sedes apostolica frequentibus clamoribus excitata inquisitionem quorundam excessuum suorum duxerit committendam, propter tergiversationes tamen ipsius, ut dicitur, eodem cum inquisitoribus et examinatoribus colludente, nec non corruptis testibus et inquisitoribus ac examinatoribus supra dictis, non solum praedicti excessus remanserunt hactenus incorrecti, verum etiam peiora prioribus committere non expavit. (Et infra: )Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si de huiusmodi collusione ac corruptione constiterit, ex integro super praemissis et aliis, alioquin super novis duntaxat inquiratis, quae videritis inquirenda.
TITULUS XXIII. DE DELICTIS PUERORUM.
CAP. I. Impuberes praeter vitium carnis delinquere possunt; puniuntur tamen mitius quam adultI. Gregorius.