Latin
Book 5, lines 5.1.659-5.1.665
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.659-665
Not analysed yet
Alexander III. Pervenit ad audientiam nostram, unde, si verum est, miramur plurimum, et adversus vos de iure novemur, quod in presbyteros, qui sunt in vestra iurisdictione constituti, singulis annis, quasi in servos et mercenarios, talliam facitis, quibus, nisi ad voluntatem vestram pecuniam solverint, divinum officium interdicitis, et eos viliter et inhoneste tractatis in tantum, quod ipsos laicis despicabiles reddidistis . Quum autem presbyteros quasi filios et fratres benigna ac fraterna debeatis caritate fovere, mandamus, quatenus in eos huiusmodi tallias et exactiones indebitas exercere nullatenus praesumatis, nec de cetero irrationabiliter gravetis vel inhoneste tractetis eosdem, aut sine iudicio capituli sui suspendere, vel eorum ecclesias interdicto subiicere attentetis, neque duas matrices ecclesias, quarum unam [sibi ]sufficere videbitis, permittatis illos tenere, nec aliquem excommunicare sine ordine iudiciario praesumatis, scituri pro certo, quod, si huiusmodi rumores de vobis iterum ad aures nostras pervenerint, pro tantis excessibus vos auctore Domino taliter puniemus, quod timore poenae vestrae ceteri a similibus abstinebunt.
CAP. II. Non potest episcopus sine causa eccleaiam alteri subiectam ab illius subiectione et obsequio liberare.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec, quoniam praedictus episcopus, sicut accepimus ,plures ecclesias, et praecipue ecclesiam de Nortun. ,a consuetudine et obsequio archidiaconorum liberas constituit et immunes, per quod reditus diminuit eorundem et attenuavit: nihilominus tibi praesentium significatione mandamus, quatenus, si res ita se habet ,factum episcopi super hoc appellatione remota corrigas et emendes, et ita provideas, quod praefatis archidiaconis consuetudines, quas presbyteri in ecclesiis suorum archidiaconatuum debent, plenarie conserventur, et illis debitam reverentiam exhibeant et honorem.
CAP. III. Habens subiectionem seu collationem beneficii, illud pro suo usu retinere non potest, seu sibi conferre.
Idem Exoniensi Episcopo.
Ad aures nostras pervenit, quod quidam archidiaconi, tui se in ecclesias, quae in suis archidiaconatibus vacant auctoritate propria intrudere non verentur, et sic ipsas ecclesias detinere non erubescunt. Attendentes itaque absonum et omni rationi contrarium tantae praesumptionis excessum, nec volentes incorrectum relinquere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus eos, si qui archidiaconi sunt in episcopatu tuo ,qui tali modo ecclesias occupant vel occupatas detinent, ad eas dimittendas omni occasione et appellatione cessante censura ecclesiastica compellas, et easdem ecclesias de personis idoneis et honestis ordinans, praefatos archidiaconos pro tanta praesumptione debita cures animadversione punire.