Latin
Book 5, lines 5.1.666-5.1.673
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.666-673
Not analysed yet
CAP. IV. Contra naturam incontinentes, si sunt clerici, deponuntur, et in monasterio detruduntur; si laici, excommunicantur.
Idem in concilio LateranensI. Clerici in sacris ordinibus constituti, qui mulierculas in domibus suis sub incontinentiae nota tenuerint, aut abiiciant eas et continenter vivant, aut ab officio et beneficio ecclesiastico fiant alieni . Quicunque autem illa incontinentia, quae contra naturam est, propter quam ira Dei venit in filios diffidentiae et quinque civitates igne consumpsit, deprehensi fuerint laborare, si clerici fuerint, deiiciantur a clero, vel ad agendam poenitentiam in monasteriis detrudantur; si laici, excommunicationi subdantur, et a coetu fidelium fiant penitus alienI. CAP. V. Subditus non tenetur parere superiori, aliquid exigenti vel praecipienti contra tenorem sui privilegiI. Idem.
Sane, si episcopi aliquid ab abbatibus praeter debitam obedientiam contra libertatem ordinis a praedecessoribus nostris et a nobis indultam exigunt, liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica quod petitur denegare, ne occasione ista ordo iste qui hactenus liber exstitit, perpetuae servitutis laqueo vinciatur .
CAP. VI. Vicarius ecclesiae, usurpans sibi ipsius ecclesiae personatum contra praestitum iuramentum, ad officii sui exsecutionem admitti non debet.
Idem Norvicensi Episcopo.
Illud etiam de vicariis, qui personis fide et sacramento obligati sunt, duximus statuendum, quod, si fidei et sacramenti religione contempta personatum sibi falso assumentes, contra personas se erexerint, et super hoc in iure confessi fuerint vel convicti, de cetero in eodem episcopatu ad officii sui exsecutionem nullatenus admittantur.
CAP. VII. Excommunicatio, lata contra subditum, quia non paret contra privilegium sibi a superiori concessum, non tenet.
Clemens III. Quum ad quorundam malitiam coercendam in concilio fuerit Lateranensi multa deliberatione statutum, ut archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, archipresbyteri etiam et decani certum evectionis numerum et personarum in ecclesiarum visitationibus non excedant: quia, sicut audivimus, quidam ex praedictis personis id in ecclesiis vestris nequaquam observant, super hoc commoditati vestrae attentius duximus salubriter providendum . Ideoque discretioni vestrae apostolica auctoritate concedimus, ut, si ecclesiarum praelati numerum evectionis et personarum in Lateranensi concilio constitutum, quum ecclesias visitant, excedere forte praesumpserint, et pro illis procurationem exegerint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare, et, si propter hoc in ecclesias vestras vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverint, ipsam auctoritate apostolica decernimus non tenere. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petrum. ]