Latin
Book 5, lines 5.1.780-5.1.783
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.780-783
Not analysed yet
Idem V. quondam Anglorum Reginae illustrI. Ex parte tua fuit propositum coram nobis ,quod nonnulli literati, quos nec habitus nec tonsura clericos profitetur, in terra tuae iurisdictioni subiecta degentes, quum deprehenduntur in aliquibus forisfactis, ut iurisdictionem tuam eludant et debitam pro delictis ultionem evadant, assumunt seu etiam resumunt tonsuram abiectam seu habitum clericalem, licet ante pro laicis ab omnibus haberentur, et sic eorum delicta remament impunita . Ne igitur tonsura vel habitu sic resumpto malitia foveatur, si tuam iurisdictionem exerceas in huiusmodi delinquentes, qui sine tonsura et habitu in delicto fuerint deprehensi, aequanimiter duximus tolerandum, quum malitiis hominum indulgeri non debeat, sed potius obviarI. CAP. XXVIII. Parisiis et in locis vicinis ius civile legi non debet.
Idem.
Super specula (Et infra: [cf. c. 5. de mag. V. 5.]) Sane, licet sancta ecclesia legum saecularium non respuat famulatum, quae satis aequitatis et iustitiae vestigia imitantur: quia tamen in Francia et nonnullis provinciis laici Romanorum imperatorum legibus non utuntur, et occurrunt raro ecclesiasticae causae tales, quae non possint statutis canonicis expediri, ut plenius sacrae paginae insistatur, et discipuli Helisei liberius iuxta fluenta plenissima resideant ut columbae, dum in ianuis scalas non invenerint, ad quas divaricare valeant pedes suos ,Firmiter interdicimus et districtus inhibemus, ne Parisius, vel in civitatibus seu aliis locis vicinis quisquam docere vel audire ius civile praesumat. Et qui contra fecerit, non solum a causarum patrociniis interim excludatur, verum etiam per episcopum loci appellatione postposita excommunicationis vinculo innodetur. [Vos autem, fratres et filii, sic diligentius praescripta servetis et faciatis studiosius ab aliis observari, quod veri amici sponsi possitis merito comprobari, etc. Dat. Viterbii VII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. IV. 1219.]
CAP. XXIX. Innovatio privilegii ius novum non inducit, sed vetus conservat.