Latin
Book 5, lines 5.1.784-5.1.789
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.784-789
Not analysed yet
Idem Episcopo BaiocensI. Quia intentionis nostrae non exstitit, ut per innovationem, quam fecimus cuiusdam scripti monasterii S. Stephani Cadomensis, quod in registro bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris nostri reperimus contineri, derogaretur iuri ecclesiae Baiocensis: Quum innovatio nec ius novum conferat, nec etiam tollat vetus, te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratae innovationis dignosceris exstitisse. Ceterum nullum per hoc intendimus iuri, alias eidem monasterio competenti, praeiudicium generarI. CAP. XXX. Privilegiati, ut ubique possint cum altari viatico celebrare, hoc possunt sine licentia praelatorum.
Idem.
In his, quae ad cultum divinum facere dignoscuntur, non maligna, sed benigna esset potius interpretatio facienda. Unde mirari compellimur, quod, quum fratribus Praedicatoribus et Minoribus duximus indulgendum, ut, ubicunque fuerint, sine parochialis iuris praeiudicio cum altari valeant viatico celebrare, quidam, sicut nuper fuit propositum coram nobis ,nimis stricte interpretando indulgentiam nostram, nituntur asserere, quod per eam praedicti fratres praeter episcoporum, abbatum et aliorum praelatorum assensum facere hoc non possint, propter quod eos celebrare iuxta indulgentiam apostolicam non permittunt. Quum autem, si res taliter se haberet ,nihil eis conferret memorata indulgentia, sine qua id episcopis et aliis praelatis annuentibus liceret eisdem: fraternitati tuae mandamus, quatenus interpretatione huiusmodi reprobata, dum tamen ab aliis, quae iure parochiali proveniunt se prorsus abstineant, datam eis sic licentiam celebrandi auctoritate nostra non differas publicare, ita, quod dicti fratres aliquam ex indulgentia nostra videantur in hoc gratiam consecuti. [Dat. Reate V. Kal. Sept. Ao. XX. 1225.]
CAP. XXXI. Privilegium de decimis novalium non solvendis non comprehendit decimas tempore privilegii impetrati possessas ac aliis, nisi de possessione alterius in privilegio fiat mentio.
Gregorius IX. maioris ecclesiae et Christianitatis Decano et Archidiacono Linconiensibus.
Dudum inter priorem et conventum de Butele ex parte una, et priorissam et moniales de Campesse ex alia super decimis lite mota (Et infra: )De consilio fratrum nostrorum decernimus, iuri praedictorum prioris et conventus super decimis novalium, in quarum erant possessione tempore illo, quo indulgentiae apostolicae impetratae fuerunt, a parte altera de decimis novalium non solvendis, non debere per eas, non facientes de hoc aliquam mentionem, praeiudicium generarI. CAP. XXXII. Confratres privilegiatorum, nisi se ad eos in totum transtulerint, ad episcopalia iura tenentur.