Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Rescripti
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
«Domnis semper suis I, atque apostolica sede digDissimis, Gundegisilo, Nicasio et Safrario a, Æthe-, rius, Syagrius, Aunacharius, Hesychius, Agrrecola, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix, et Bertehramnus episcopi. Litteras veslrae beatitudinis, quantum reserante nuntio de vestra sospitate gavisi, excepimus, tantum de injuria quam vos pertulisse signastis, non modico mœrore astringimur; dum et regula transcenditur, et nulla reverentia religioni servatur. Sed quia indicastis monachas, qux de monasterio bonae memoriae Radcgun tis, instigante diabolo, fuerunt digressae, quod nullam a vobis acquieverint correctionem audire, nec infra monasterii sui septa, de quo egressæ fuerant, voluissent reverti: insuper basilicae domni Ililarii per caedes vestras vestrorumque injuriam intulisse. Quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere, ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere. Igitur quia optime vos novimus statuta canonum percurrisse b, ac regulae plenitudinem continere, ut qui in talibus excessibus videntur de prehendi, non solum excommunicatione, verum etiam poenitentiae satisfactione debeant coerceri: ea de re addentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indicamus. ea quae definistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi, debeamus consilio pari iraclare, qualiter talium temeritas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli liceat sub hunc lapsum faciente jactantia similia perpetrare. Attamen quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus i (II Tim. iv, 2) indesinenter videtur monere, ut opportune inopporluneque debcamus quoscunque excedentes sedula praedicatione corrigere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, ideo suggerimus adhuc, ut oratione assidua Domini misericordiam deprecemini (/Tim. IV, 8), ut ip-e spiritus compun- Ctionis ipsas inflammare dignetur, ut id quod per delicium visae sunt contraxisse, digna satisfactione pœniteant; ut:n monasterio suo vestra praedicatione animae, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur; ut ille qui unam humeris illatam errantem ovem ad ovile reduxit, et de istarum transgressione, quasi acquisito gregi congaudere dignei tur. Noc specialius postulantes, ut pro nobis inter-; cessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidimus, tribuatis. Peculiaris vester i£therius peccalor salutare praesumo. Cliens vester Hesychius reverenter audeo salutare. Aorator vester Syagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbicus peccator famulanter saluto. Venerator vester Veranus episcopus reverenter saluto. Famulus vester Felix salu. tare præsumo. Uumilis vester atque amator Felix audeo salutare. Humilis atque obediens vester Bertchramnus episcopus salutare praesuino. >