Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Epistolæ
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. Dum autem haec agerentur, Gundegisilus Burdegalensis, adjunctis secum Nicasio Egołismensi e et Saffario Petragorico, ac ipso Maroveo Pictavensi episcopis, eo quod hujus urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Ililarii advenit, arguens has puellas, et in monasterium reducere cupiens. Sed cum illæ obstinatius reluctarentur, et hic cum reliquis juxta epistolant superius nominatam eis excommunicationem indiceret, cxsurgens turba muriollum e præfatorum, tanta cos in ipsa sancti Hilarii basilica caede mactavit, ut corruentibus in pavimento episcopis, vix consurgere possent; sed et diaconi ct reliqui clerici sanguine perfusi, cum effractis capitibus basilicam sunt egressi. Tam immensus enim eos, et, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut egrcdientes a loco sancto, nec sibi valedicentes, unusquisque per viam quam arripere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitati et Desiderius diaconus Syagrii Augustidunensis episcopi, qui non inquisito Clenni fluminis vado, quo primum littus attigit est ingressus, ac natante equo ripae ulterioris campo evectus est. Ex hoc Chrodieldis ordinatores eligit, villas monasterii pervadit, ct quoscunquedemonasterio arripere potuisset, plagis ac caedibus affectos suo servilio subjugabat, minans utsi monasterium posset ingredi abbatissam de muro projectam terrae dejiceret. Quod cum Childeberto regi nuntiatum fuisset, statim directa auctoritate praecepit Macconi comiti ut hæc reprimere omni intentione deberet. Gundegisilus autem cum has a communione suspensas cum caeteris, ut diximus, reliquisset episcopis, epistolam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Guntchramno fuerant aggregati f: a quibus haec rescripta suscepit.