Latin
1.259 to 1.275
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.259-275
Unproofread scanNot analysed yet
Sicque hæreticorum populus, in ipsa consistens provinda, inseparabilem Trinitatem confessus, ab errore discessit. XVI. Posthæc Richaredus legationem ad Guntchramnum atque ad Childebertum direxit pacis gratia, ut scilicet, sicut in fide se asserebat unum, ita et charitate se præstaret unitum. Sed a Guntchramno rege repulsi sunt, dicente: Qualem mihi fidem promittere possunt, aut quemadmodum a me credi debent, qui neptem meam ingundem in captivitatem tradiderunt, et per eorum insidia; ,et vir ejus interfectus est, et ipsa in peregrinatione defuncta? Non recipio ergo lcgalioneul Ricbarcdi, donec me Deus ulcisci jubeat de his inimicis. Hæc legati audientes, ad Childebertum proficiscuntur, a quo et in pace excepti sunt, dicentes: Vult se dominus noster, frater tuus Richaredus, de hoc crimine exuere quod ei imponitur, quasi in mortem sororis vestræ fuisset conscius; de quo, sacramento, si vultis, aut qualibet alia conditione idoncus reddi potest. Deinde datis gratiae vcstræ decem millibus solidorum, charitatem vestram habere desiderat; et ut ille vestro utatur solatio, et vos ejus, ubi necesse fuerit, beneficiis potiamini. Hæc illis dicentibus, promiserunt Cbildebertus rex et mater ejus pacem et charitatem cum. ipso se integre custodituros. Acceptisque ac datis muneribus, addidcrunL legati: Jussit etiam dominus noster ponere verbum in auribus vestris de filia sive sorore vestra Chlodosinda e, ut ei tradatur in matrimonium, quo facilius pax quae inter vos promittitur, confirmetur. Qui dixerunt. : Promissio nostra ex hoc habilis dabitur, sed sinc patrui nostri Guntchramni regis consilio haec facere non audemus: promissum enim habemus de majoribus causis nihil sine ejus consilio agere. Accepto itaque responso redierunt. XVII. Eo anno verno tempore pluviae validae fuerunt, et cum jam vel arbores vel vineae fonduissent, nix decidua cuncta operuit. Subsequenti quoque gelu, tam palmites vinearum quam reliqui ostensi, fructus incensi sunt.