Latin
1.276 to 1.290
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.276-290
Unproofread scanNot analysed yet
Tantusque rigor fuisse visus est, ut etiam hirundines et alites, quæ de externis regionibus venerant, vi algoris exstinguerentur. Illud etiam adlnirabile fuit, quod ubi nunquam gelu nocuit, tunc omnia abstulit, et eo ubi consueverat laedere non accessit. XVIII. Britanni a quoque irruentes in terlninnm Namneticum, praedas egerunt, pervadentes villas, et captivos abducentes. Quod cum Guntchramno:regi perlatum fuisset, jussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint sc gladio casuros ab exercitu ejus. At illi timentes, promittunt se omnia quae male gesserant, emendare. IlIs auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurelianensem b et Bertchramnum Cenomannensem episcopum, cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii Chilperici regis lilii, viii magnifici: qui euntes iu terminum Namneticum locuti suut cum Warocho ei Vidimaclo omnia quæ rex praeceperat. At illi dixerunt: Scimus et nos civitates istas Chlothacbarii regis filiis redhiberi, et nos ipsis debere esse subjectos: tamen quae contra rationem gessimus, cuncta componere non moramur. Et datis fidejussoribus atque subscriptis cautionibus, promiserunt se singula millia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in compositionem daturos promittentes nunquam terminum civitatum illarum ultra se aggressuros. His ita compositis, regressi suut reliqui, et narraverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum receptis villis infra terminum Namneticæ urbis, quas olim parentes ejus perdiderant, ibident moraretur, pusulæ malae ei tres oriuntur in caphe. Ex hoc valde confectus tædio, dum ad civitatem suam reverti cuperet, infra Andegavensis territorii terminum, spiritum exhalavit. Corpusculum ejus ad urbem suam delatum, in basilica sancti Aniani confessoris sepultum est in cujus cathedram Austrinus, Pastoris e quondam filius, subrogatur. Warochus vero, oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit quae promisit.