Latin
1.381 to 1.399
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.381-399
Unproofread scanNot analysed yet
XXIX. Et licet haec ad Guntchramnum regem perlata, et nepoti ejus Childeberto in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit: quos etiam charaxari profundius, et veneno infici jusserat, scilicet si mortalis assultus vitales non dissolveret fibras, vel ipsa veneni infectio vitam posset velocius extorquere. Quos cultros duobus clericis cum his mandatis tradidit, dicens *Accipite hos gladios, et quantocius pergite ad Childebertum regem, assimulantes vos esse mendicos. Cumque pedibus ejus fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera ejus utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo arrogantiam sumit, eo cadente corruat, mihique subdatur. Quod si tanta est custodia circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interimite inimicam. Merces quoque operis vestri haec erit, ut si mortui in hoc opere fueritis, parentibus vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans, primos in regno meo constituam. Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore. Noveritis enim, qnod cunctos homines haee causa continet. Armate virilitate animos, et conside. rate saepius fortes viros in bello corruere. Unde Dunc parentes eorum nobiles effecti, opibus immensis cunctis supereminent, cunctosque praecellunt. Cumque hæc mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile putantes haec jussa posse complere. At illa dubios cernens, medificatos potione direxit quo ire praecepit; statimque robur animorum accrevit, promiseruntque se omnia quæ praeceperat impleturos. Nihilominus vasculum hac potione repletum, ipsos levare jubet, dicens: In die illa cum haec quae præcipio facitis, mane priusquam opus incipiatis, hunc potum sumite: erit vobis magna constantia ad haec peragenda. His ita instructis, dimisit eos. Qui pergentes et ad urbem Suessionas accedentes, a Rauchinco duce capti, discussique omnia reserant, et sic in carcerem religati sunt. Post dies vero paucos Fredegundis, incerta [Al. certa] jam quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquirere, quid aut rumor populi ferret, aut sl aliqueni inveniret indicantem qui diceret Childebertum jam interemptum luisse.