Latin
1.400 to 1.416
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.400-416
Unproofread scanNot analysed yet
Egressus igitur puer ab ea, Suessionas urbem venit. Audiens dcnique hos in carcerem retineri, ad ostium appropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus custodiæ mancipatur. Tunc omnes simul ad Childebertum regeiu directi sunt, discussique veritatem aperiunt, indicautes se a Fredegunde missos ad eum interimendum, dicentes: Jussa reginæ suscepimus, ut nos egenos assimularemus; cumque pedibus tuis provoluti aliquid stipendii quæreremus, ab his te gladiis transfodere voloimus. Quod si assultu segniore gladius defixus esset, ipsum venenum, quo ferrum erat infecium, animam velociter penetraret. Hæc his dicentibus, diversis suppliciis affecti, truncatis manibus auribusque et naribns, variis sunt mortibus interempti. XXX. Igitur Guntchramnus rex commoveri exercitum in Hispanias præcepit a, dicens: Prius Septimaniam prouinciam ditioni nostrae subdite, quæ Galliis est propinqua. Indignum est, ut horrendorum Gotthorum terminus usque in Gallias sit extensu? . Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc diri; it. Gentes vero quae ultra Ararim, Rhodanumque et Sequanam commanchant, cum Burgundionibus junctae, Ararica Rhodaniticaque littora tam de fructibus, quam de pecoribus valde depopulatæ sunt. Multa homicidia, incendia, pradasquc in regione propria facientes, sed et ecclesias denudantes, clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interimentes, usque ad urbem Nemausum processerunt. Similiter ct Diturici, Santonici cum Petragoricis, Egolismensibus, et rcliquarum urbium populo, qui tunc ad antedicti regis imperium pertinebant, usque ad Carcassonam urbem devecti, similia mala gesserunt. Sed cnm ad urbem accessissent, reseratis sponte abbabitatoribus portis, nullo resistente ingressi, nescio quo cum Carcassonensihus scandalo commoti, urbem egressi sunt. Tunc Terentiolus, comes quondam urbis Lemovicinae, lapide de muro projecto percussus, occ ubnit: cujus caput truncatum est ad vindictam adversariorum, et urbi delatum est. Ex hoc omnis populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, universa reliquit, quae vel per viam ceperat, vel quae secum adduxerat.