Latin
1.417 to 1.435
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.417-435
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et Gotthi per occultas insidias multos de his spoliatos interemerunt; exinde in Tolosanorum manus incidentes, quibus dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac cæsi vix propria contingere potuerunt. Hi vero qui Nemausum aggressi fuerant, devastantes noiversa regionis, succensis domibus, incensis segetibus, discissis olivetis, vinetisque succisis, nihil inclusis nocere potentes, ad alias urbes progressi sunt. Eran! enim valde munitæ, et de cibis ae reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana depopulantes, urbes minus irrumpere valuerunt. Tunc et Nicetii, dux cum Arvernis in hac expeditione commotus, cum reliquis urbes assedit. Sed cum minus vaicet, ad castrum quoddam pervenit, dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos creduli tanquam pacificos susceperunt. illi vero ingressi, postposito sacramentaprasidia cuncta diripiunt, animas in captivitatem sudentes. Tunc accepto consilio unusquisque ad propria est regressus. Tantaque per viam scelera, homicidia, praedas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorari perlongum sit. Yerumtamen quia segetes Provinciae igni ab hisdem succensas dicimus, fame atque inedia pereuntes, per viam relinquebantur exanimes; nonnulli in fluminibus demersi, plerique ill seditionibus interempti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque millia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant, coercebat aliorum interitus. Tunc et Arvernne regionis ecclesiae, quae viae publicae propinquae erant, a ministeriis denudatae suut. Nec fuit terminus male fciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt. Quibus reversis, magna Guntchralnnum regem amaritudo cordis obsedit. Duces vero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt. Veniente itaque rege ad ejus solemnitatem, repraesentati sunt sub conditione audientiæ in postmodum futurae. Postea vero quatuor convocatis episcopis c, necnon et majoribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens: Qualilcr nos hoc tempore victoriam obtinere possumus, qui ea quae patres nostri consecuti sunt, non custodimus?