Latin
1.487 to 1.502
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.487-502
Unproofread scanNot analysed yet
IlIis quoque non bibeniibas, sed festinantibus abire, ille protinus excæcatus, ascensoque equo, in tertio ab hoc loco stadio cecidit, et mortuus est. Posthaec Leudovaldus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit, et accepto consilio ecclesias Rothomagenses clausit, ut in his populus solemnia divina non spectaret, donec indagatione communi reperiretur hujus auctorsceleris. Sed etaliquosapprehendit, quibussupplicio subditis, veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis hæc acta fuerant: sed ea defensante, ulcisci non potuit. Ferebant etiam ad ipsum percussores venisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter destinaret; sed custodia vallato suorum, nihii ei nocere potuerunt. Ilaque cum hæc ad GuMcbramnum regem perlata fuissent, et crimen super mulierem jaceretur, misit tres episcopos ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Clotharium scripsimus (Lib. VII, cap. 6) vocitatum, id est Arthemium Senonicum, Veranum Cavellionensem «,et Aredium Tricassinum, ut scilicet cum his qui parvulum nutriebant, perquirerent hujus sceleris perso- I nam, et in conspectu ejus exhiberent. Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: Nobis prorsus haec tacta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulcisci. Nam non potest fieri, ut si quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectum regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regali sanctione comprimere d. Tunc sacerdotes dixerunt: Noveritis enim, quia si persona quae haec perpetravit, in medio posita non fuerit,. jex noster cum exercitu huc veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastabit: quia manifestum est hanc interfecisse gladio episcopum, quæ maleficiis Francum jussit ipterfici. Et his dictis discesserunt, nullum rationabile responsum iccipieutes; obtestantes omnino ut nunquam in ecclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotis fungeretur officio. XXXII. Multa enim hoc tempore mala gesta sant. Nam Domnola relicta quondam Burgoleni, quæ fuit tilia Victorii Rhedonensis episcopi e, quamiNectarius matrimonio copulaverat, intentionem de vineis cum Boboleno referendario Fredegundis habebat.