Latin
1.503 to 1.524
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.503-524
Unproofread scanNot analysed yet
Audiens eam in has vineas advenisse, misit nuntios obtestantes ne ingredi penitus in hanc possessionem praesumeret. Quod illa despiciens, et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille commota seditione, super eam cum armatis viris irruit: qua interfecta, vineas vindemiavit, resque diripuit, et tam viros quam mulieres, qui cum ea erant, interfecit gladio, nec remansit ex bis, his! qui fuga labi po. tuit. XXXIII. Exstitit autem in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, quae diceret acolis: Fugite ab urbe, et scitote eam incendio concremandam. Quae cum a multis irrideretur, quod haec aut sor. tium praesagio diceret, aut vana aliqua somniasset, aut certe daemonii meridiani (V. lib. IV de Mir. S. Mariini, cap. 36) hæc instinctu proferret, respondit: Nequaquam est ita ut dicitis. Nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti Vincentii venientem virum illuminatum, tenentem manu cereum. et domos negotiantum ex ordine succendentem, Denique post tertiam noctem quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus accenso lumine, in promptuarium est ingressus, assumptoque oleo B ac caeteris quæ necessaria erant, abscessit, lumine secus cupellam olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam, quæ ad meridiem pandit egressum. Ex quo lumine apprehensa domus incendio conerematur, de qua et aliae ape prehendi coeperunt. Tunc diruente igne super vinctos carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenas, quibus vincti teueban. tur, reserato carceris ostio, vinctos abire permisit incolumes. Illi vero egressi se ad basilicam sancti 'ViDcentii, in qua sepulcrum habetur beati Antistitis,, contulerunt. igitur cum per totam civitatem huc atque illuc nante vento flamma ferretur, totisque viribus regnaret incendium v appropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oratorium habebatur: quod ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisseta.