Latin
1.641 to 1.657
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.641-657
Unproofread scanNot analysed yet
Antestius vero in Andegavo a rege Guntchramno dirigitur, multis ibidem damnis affligens eos, qui in morte Domnolæ uxoris Nectarii misti fuerunt: resque Beppoleni e, eo quod fuerit hujus caput sceleris, in fiscum redigens, Namnetas accessit, ac lacessere Nonnichium episcopum coepit, dicens: Quia filius tuus in hoc fncinore est admistus, ut dignas pro commissis suis poenas luat meritum exigit. Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium filium Chilperici aufugit. Antestius vero acceptis fidejussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit. Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultos in Hispanias nuntios dirigeret, eosdem a Palladio Santonicae urbis episcopo clam sus. ceptos, et Inantea transmissos fuisse. Erant autem eo tempore dies Quadragesimae sanctae, et episcopus in insulam maris, orationis causa secesserat f. Secundum consuetudinem autem, dum ad Dominicae Coenae festa ad ecclesiam suam populo exspectante rediret, ab Antestio in via vallatur. Qui [Forte cuij nec discussa rei veritate dicebat: Non ingredieris urbem, sed exsilio condemnaberis, quia suscepisli nuntios inimicæ domini nostri rcgis. At ille: Nescio, ait, quid loquaris. Tamen quia dies sancti imminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecunque volueris oppone, rationem a me accipies: quia quod reputas nihil est. At ille: Nequaquam, inquit, sed non attinges limina ecclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostr o regi. Quid plura? tenetur in via episcopus, domus ecclesiae describitur, resque diripiuntur. Cives cum homine a obtinere non queunt, ut saltem vel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque supplicanlibus, et illo renitente, tandem patefacit vulnus quod latebat in pectore. Si, inquit, domum quam intra territorii Biturici terminum habere dignoscitur, meae ditioni facta venditione subdiderit, quae flagitatis facio: alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur in exsilium. Metuit negare episcopus: scripsit, subscripsitque, ac tradidit agrum;