Latin
1.658 to 1.677
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.658-677
Unproofread scanNot analysed yet
et sic datis fidejussoribus de praesentia sua ante regem, in eivitatem ingredi permissus est. Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit: adfuit et Anlestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo, potuit approbare. Episcopus autem ad urbem redire jubetur, et usque ad synodum futuram dilatatur, si forte aliqua de his quae opponebantur, evidentius possint agnosci b. Adfuit et Nonnichius episcopus, qui datis multis muneribus abscessit c. XLIV. Fredegundis vero quasi ex nomine filii sui, legatos ad Guntchramnum regem dirigit. Qui reserata petltione, accepto responso, valedicentes abscedunt; sed nescio quibus causis paululum apud metatum suum remorati sunt. Mane autem facto, procedente rege ad matutinas, ac præeunte cereo, visus est homo quasi ebrius in angulo oratorii dormitare, accinctus gladio, cujus hasta pariete sustentabatur. Hoc viso rex exclamavit, dicens non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere. Oppressus autem, et loris revinctus, interrogabatur quid sibi haec vellent quae ageret. Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis qui advenerant emissum fuisse, ut rex deberet interfici. Denique apprehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes: Nos nihil ad aliud missi, nisi ut legationem quam suggessimus deferremus. Tunc hominem illum diversis plagis affectum, et carceri mancipatum, lelatos per diversa loca exsilio condemnari praecipit. Manifestissime enim patuit sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directos, ut regem interficere deberent. Quod misericordia Domini non permisit: inter quos Daddo senior habebatur. -XLV. Cum autem legali de Hispaniis crebro ad regem Guntchramnum venirent, et nullius pacis gratiam obtinere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Guntchramnus Albigensem urbem nepoti suo Childeberto reddidit. Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in ejusdem urbis territorio meliora facultatis suæ condiderat; timens ne ultio ex peteretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem civitate exercitum gloriosae memoriae Sigiberti regis graviter affecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio tunc Arverno comiti abstulerat, in termino Tolosano cum rebus omnibus transiens exercitum commovet, et contra Gotthos abire disponit, divisis prius, ut ferunt, rebus inter filios et conjugem: assumptoque secum Austrovaldo comite, Carcassonam petiit.