Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 10
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Cum autem adhuc Theudericus in Thoringia esset, Arvernis sonuit eum interfectam fuisse. Arcadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childebertum invitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Arvernis vadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus jugeri partibus discerni posset. Dicere enim erat solitus rex: Velim, inquit, Arvernam b Lernanem, quae tantae jocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere. Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portæ civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisa Arcadius sera unius portas, eum civitati iutromisit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theudericum vivum de Thoringia fuisse regressum.