Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 9
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Idem vero regressus ad propria, Hermenefridnm ad se data fide securum venire præcepit, quem et honorificis ditavit muneribus. Factum est autem dum quadam die per murum civitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo impulsus de altitudine muri ad terram corruit, ibique spirilum exhalavit. Sed quis eum exinde dejecerit. ignoramus: multi tamen asserunt Theuderici in hoc dolum manifestissime patuisse *.