Latin
10.1 to 10.13
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 10.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Cum hæc agerentur, et Britanni circa urbes, Namneticam utique et Rhedonicam, valde saevirent, Guntchramnus rex exercitum contra eos commoveri jussit; in quorum canite Beppolenum et Ebracharium duces delegit. Sed Ebracharius suspectu, quod si victoria cum Beppoleno patraretur, ipse ducatum ejus acquireret, inimicitas cum eodem connec it, ne per viam totam se blasphemis, conviciis atque maledictionibus lacessunt. Verurn per viam qua abierunt, incendia, homicidia, spolia ac multa scelera egerunt. Interea venerunt ad Vicinoniam amnem, quam transmissi, ad Uldam fluviùm pervenerunt; ibique dissipatis vicinitatis casis, pontes desuper statuunt, sicque exercitus omnis transivit. Conjunctus enin fuerat eo tempore Beppoleno presbyter quidam, dicens: Si seculus me fueris, ego to usque Warochum ducam, ac Britannos libi in unumm ctllectos ostendam. Fredegundis enim cum audisset, quod in hoc procinctu Beppolenus abiret, qu a ei jam ex anteriore tempore invisus erat, Bajocassinos Saxones, (juxta ritum Britannorum tonsos a, atque cultu vestimenti compositos, in solatium Warochi abire præcepit. Adveniente autem Beppoleno cum iis qui eum 'sequi voluerunt, certamen iniit, multosque per biduum de Britannis ac Saxonibus suprascriptis interemit. Recesserat enim ab eo Ebracharius cum loajori manu, nec ad eum accedere voluit, donec interemptum audiret. Die autem tertio cum jam qui cum eo erant interficerentur, atque ipse sauciatus lancea repugnaret, irruentibus super eum Warocho cum supradictis, interfecerunt eum: incluserat enim eos inter angustias viarum atque paludes, in quibus Inagis luto necti, quam gladio trucidati sunt, Ebracharius vero usque Venetos urbem accessit: niiserat enim ad eum obviam episcopus regalis clericos suns cum crucibus et psallentio, qui eos usque ad urbem deduxerunt. Ferebant eliam quidam eo tempore, quod Warochus in insulas fugere cupiens cum navibus oneratis auro, argentoque et reliquis rebus ejus, cum alta maris cepisset, commoto vento, domersis navibus, res quas imposuerat, perdidisset: tamen ad Ebracharium veniens, pacem petiit, obsidesque cum multis muneribus tradidit, promittens se nunquam contra utilitatem Guntchramni regis esse venturum.