Latin
10.14 to 10.28
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 10.14-28
Unproofread scanNot analysed yet
Quo recedente, et rcgalis episcopus cum clericis et pagensibus urbis suae, similia sacramenta dedit, dicens: Quia nihil nos dominis nostris regibus culpabiles sumus, nec unquam contra utilitalem eorum superbi exstitimus, sed in captivitate Briiannorum positi, gravi jugo subditi sumus. Pace igitur celebrata inter Warochum atque Ebracharium, dixit Warochus: Discedite nunc ei renuntiate, quia omnia quæ jusserit rev, sponte implere curabo: quod ut plenius credere debeatis, nepotem meum obsidem tribuam. Et ita fecit, cessatumque est a bello c. Verumtamen multitudo magna, sicut de reg adi exercitu, ita et de Britannis cæsa est. Egrediente autem exercitu a Britanniis, ac transeuntibus amnem robustioribus, inferiores et pauperes qui cum his erant simul transire non ptuerunt. Cumque in littus illud Vicinoniæ amnis restitissent, Warochus oblitus sacramenti atque obsidum quos dederat, misit Canaonem filium suum cum exercitu, apprehensisque viris quos in littore illo reperit, vinculis alligat, resistentes int. rlicit, nonnullis qui cum caballis torrentem transmeare voluerunt, ab ipsius torrentis impetu in mare dejectis. Dimissi suut postea multi f a conjuge Warocbi cum cereis et tabulis quasi liberi, et ad propria sunt regressi. Exercitus vero ipsius qui prius transierat, metuens per viam illam qua venerat regredi, ne forte mala quae fecerat pateretur, ad Andegavam urbem dirigit, Meduanae torrentis expe. tens poutem: sed parva quae prius transiit manus, ad ipsum quem praef iti sumus pontem, spo. liati, cæsi et ad omne dedecus sunt redacti. Per Turonicum vero transeuntes, praedas agentes multos exspoliaverunt; inopinantes enim repererant incolas loci. Multi tamen de hoc exercitu ad Guntchramnum regem accesserunt, dicentes quia Ebracharius dux ac Uviliacharius comes, accepta pecunia ab Warocho, exercitum perire fecissent. Qua de causa Ebracharius praesentatus, multum conviciis actus a rege, a pra'sentia ejus discedere jussus est, Uviliacbario comite per fugas latitante.