Latin
14.37 to 14.58
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 14.37-58
Unproofread scanNot analysed yet
XVI,. 27). Sed et Martha ]cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio quia resurget in resurrectione in novissima die (Joan. xi, 24). Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita (Ibid. XI, 25). Ad haec presbyter: Quomodo autem in psalmo dicitur, Quia non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5)? Et ego respondi: Non resurgunt ut judicent, sed resurgunt ut judicentur. Nec enim sedere cum impiis judex potest, causas suorum redditurus actuum. Et ille: Dominus, inquit, in Evangelio dixit, Qui non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 18): ulique quia peribit resurrectioni. Et ego respondi: Judicatus est enim wt ad supplicium aeteruum perveniat, quia non credidit Unigenitum FiMum Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit corpore, patiatur. Nec enim potest judicium fleri, nisi prius resurgant mortui: quia sicut illas qui defuucti sunt sancti, coelum, ut credimus, retinet, de quorum sepulcris saepius virtus illa procedit, ut de his caci illuminentur, claudi gressum recipiant, leprosi nundentur, et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, ita credimus et peccatores in illo infernali carcere usque ad judicium retineri. Et presbyter ait: Iu psalmo aulem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII, 16). Ego dixi: Hoc est quod ipse Dominus per parabolam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala (Luc. xvi, 25). Non autem cognovit dives ille purpuras suas et byssum, nec delicias convivii, quas ei vel aer, vel terra, vel mare protulerat; sicut nec Lazarus vuluera, aut putredines quas jacens ante ejus januas perferebat. cum hic hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis. Presbyter dixit: in alio psalmo legimus, Quia exiit spiritus eoruM, et re.