Latin
14.59 to 14.82
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 14.59-82
Unproofread scanNot analysed yet
vertetur in terram suam; iti illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). Ad haecego: Bene ais. Quia cum egressus fuerit ab homine spiritus, et jacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo reliquit, ac si verbi causa dicas: Non cogitat ædificare, plantare, agrum excolere; nun cogitat congregare aurum, argentum, vel reliquas divilias mundi. Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus in quo ipse, ut ait, Christus loquebatur. evidenter exprimit dicens: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem: ut sicut ille mortuus eat, et resurrexit, ita et noa in nouitate vitæ ambutemus(Rom. vi, 4). Et iterum: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Canet erum tuba, et mortui resurgent incorrupti, et noi immutabimur (1 Cor. XV, 51). Et iterum: Stella autem differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum (Ibid. xv, 41). Item illic, Seminatur in corruptione, surget in incorruptione (Ibid. xv, 42), et reliqua. Item illic, Omnes nos repræsentari oportet aute tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporie atti, prout gessit, sive bonum sive malum (II Cor. v, 10). Ad Thessalonicenses autem, evidentissime futuram resurrectionem designat dicens: Noto vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et cæteri qui spem non habent. Si enim credimus, quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non præveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi:. deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domim in aera, et sic semper cum Domino erimus.