Latin
14.83 to 14.103
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 14.83-103
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque consolamini invicem in verbis i. ,; ,(/Thess. IV, 12 et seqq.) . Plurima sunt enim de his testimonia quæ hanc causam confirmant. Sed tu ignoro quid ambigas de resurrectione, quam sancti exspectant pro nierito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc euim resurrectionem, et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in æstate foliis tectæ, hieme veniente nudantur; succedente vero verno tempore quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur. Haec ostendunt et illa quæ jaeiuntur semina terris, quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus: Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. xv, 36). Quæ omnia ad fidem resurrectionis mundo manifestata sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid proderit justis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decidant ergo cuncli in voluntatibus suis a, et faciat unusquisque quæ placuerit, si judicium futurum non erit. Vel illud, improbe, non formidas, quod ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquit, Filius hominis in sede majestatis luce, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab hædis: et staluet oves quidem ad dexteram, hædos autem ad sinistram. Et his dicet: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem: Discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. xxv, 51 et seqq.) . Atque ut ipsa Scriptura docet, I bunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam (Ibid. xxv, 46). Putasne erit resurrectio mortuorum, aut judicium opcrum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis dicens: Si Christus non resurrexit, inanis eat prædicatio nostra, inanis et fides vestra (1 Cor. xv, 14). Ad hæc contristatus presbyter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere in resurrectionem, juxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.