Latin
Book 1, Book 9, Exemplar Epistolæ
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Lecta igitur hac epistola, Chrodieldis dixit: Nunquam nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus. Venerant enim pedestri itinere a Pictavo, nec ullius equitis [I equi] beneficium habuerant: unde anhelae et satis exiguæ erant. Sed uec victus alirnoniam ullam cis in via quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram die prima mensis primi; erant enim pluviae magna, sed et viae dissolutae erant a nimia immensitate aquarum.