Latin
3.1 to 3.14
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
XL. Detrahebant autem et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et hæ turbatae, et monasterium erat derelictum; sed materiam hujus scandali altius placuit memorari. Tempore Chlothacharii regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subjecta et obediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis. Tempore vero Sinibert! ,postquam Marovcus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistulis S giberti regis pro fide ac devotione Radegundis beatae, in partes Orientis e clericos destinat, pro Dominicae crucis ligno, ac sanctorum apostolorum cæterorumque martyrum reliquiis. Qui euntes detulerunt haec pignora: quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monasterio locarcnturf. Sed ille despiciens suggestionem ejus, ascensis equitibus, villae se contulit. Tunc regina iterato ad regem Sigibertum direxit, deprecans ut injunctione sua quicunque ex episcopis haec pignora, cum illo quo decebat honore, vulumque ejus exposcebat, in monasterio collocaret. Ad hoc cnim opus beatus Eufronius urbis Turonicae episcopus injungitur. Qui cum clericis suis Pictavum accedens, cum grandi psallentio, et cereorum micantium ac thimiamatis apparatu, sancta pignora, absente loci episcopo, in monasterium detulit. Posthæc cum pontificis sui sæpius gratiam quæreret, nee posset adipisci, necessitate commota cuM abbatissa sua quam instituerat, Arelatensem urbem expetunt: de qua regula sancti Caesar ii atque Cæsariæ beatae suscepta, regis se tuitione munierunt, scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensionis suæ poterant reperire. Ex hoc scandalo de die in diem propagato, tempus migrationis beatæ Radegundis advenit: qua migrante, iterum petiit abbatissa, se sub sacerdotis sui potestate degere. Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit se patrem earum, sicut dignum erat, fieri, et ubi necessitas fuisset, suam præbere defensionem. Unde factum est ut abiens ad Cliildebertum regem praceptionem eliceret, ut ei hoc monasterium, sicut reliquas parochias, regulariter liceat gubernare a.