Latin
2.51.1 to 2.51.22
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.51.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
I V. Multae enim haereses eo tempore De! Ecctesias impugnabant, de quibus plerumque ultio di. vina data est. Nam et Athanaricus Gotthorum rex magnam excitavit persecutionem: qui multos Christianorum, diversis poenis affectos, gladio detruncabat; sed b et nonnullos exsilio datos, fame variisque cruciatibus enecabat. Unde factum est, ut imminente judicio Dei, pro effusione sanguinis justi a regno expelleretur, et esset exsul a patria, qui Dei Eccle. sias impugnabat. Nunc vero ad superiora redeamus. V. Igitur rumor erat Chunos a in Gallias velle prorumpere. Erat autem tunc temporis apud Tungros oppidum Aravalius eximiae sanctitatis episcopus, qai vigiliis ac jejuniis vacans, crebro lacrymarum imbre perfusus, Domnini misericordiam precahalur, ne unquam gentem hanc incredulam, sequc semper indignam, in Gallias venire permitteret. Sed sentiens per spiritum, pro delictis populi, sibi hoc non fuisse concessum, consilium habuit expetendi urbem Romanam; scilicet, ut adjunctis sibi apostolicæ virtutis patrociniis, quae humiliter ad Dominum flagitabat, mereretur facilius obtinere. Accedens ergo ad beati apostoli tumulum, deprecabatur auxilium bonitatis ejus, in multa abstinentia, maxima inedia se consumeus; ita ut biduo triduoque sine ullo cibo potuque maneret, nec esset intervallum aliquod, in quo ab oratione cessaret. Cumque ibi per multorum dieruln spatia in tali afflictione moraretur, fertur hoc a beato apostolo accepisse responsum: Quid me, vir sanctissinie, 52 inquietas? Ecce enim apud Domini deliberationem prorsus sancitum est Chunos in Gallias advenire, easque maxima tempestate debere depopulari. Non igitur sume consilium, accelera veloci. ter, ordina domum tuam, sepulturam compobe: require linteamina munda. Ecce enim migrabis a corpore, nec videbunt oculi tui mala quæ facturi suni Chuni in Galliis, sicut loculus est Dominus Dens noster. Hoc a sancto apustolo pontifex responso suscepto, iter accelerat, Galliasque velociter repetit: veniensque ad urbem Tungrorum, quae erant necesMaria sepulture secum citius levat: valediceusque I clericis, ac reliquis civibus urbis, denuntiat cum fletu et lamentatione, quia non visuri essent ultra faciem illius.