Latin
2.51.23 to 2.51.41
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 2.51.23-41
Unproofread scanNot analysed yet
At illi cum ululatu magno et lacrymis eum prosequentes, supplicabant humili prece, dicentes: Ne derelinquas nos, pater sancte; ne obliviscaris nostri, pastor bone. Sed cum eum fletibus revocare non possent, accepta benedictione cum oscutis redierunt. Hic vero ad Trajectensem •urbem accedens, modica pulsatus febre recessit a corpore; ablutusque a fidelilJus, juxta ipsum aggert m pubucum est sepultus. Cujus beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro t Miraculorum scripsimus. VI. Igitur Chuni a Pannoniis egressi, ut qnidarn ferunt, in ipsa sancti Paschæ vigilia, ad Mettensem urbem, reliqua depopulando, perveniunt, tradentes urbem incendio, et populum in ore gladii trucidanres, ipsosque sacerdotes Domini ante sacrosancta 53 altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus, præter oratorium beati Stephani primi martyris ac levitæ. De quo oratorio, quae a quibusdam audivi, narrare non distuli. Aiunt enim, priusquam hi hostes venirent, vidisse se viram fidelem in visu, quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo, beatum levitam Stephanum de hoc excidio, ac dicentem: Oro, domini mei, ut non permittatis obtentu vestro Mettensem urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est in quo parvitatis meæ pignora I continentur: sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio; saltem vel hoc oratorium non cremetur. Cui illi aiunt: Vade in pace, dilectissime frater, oratorium tantum tuum carebit incendio. Pro urbe vero non obtinebimus, quia Dominicæ sanctionis super eam sententia jam processil. Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo: ideo civitas hæc cremabitur incendio. Unde procul dubio est, quod horum obtentu urbe vastata, oratorium permansit illæsum. VII. Attila vero Chunorum rex, a Mettensi urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates opprimeret, Aurelianis aggreditur, eamque maximo arietum impulsu nititur expugnare.