Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 21
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Theudericus autem filio suo Theudeberto Uvisigardem cujusdam regis I filiam desponsaverat. XXI. Gotthi vero cum post Chlodovechi mortem multa de his quae ille acquisierat b, pervasissent, Theudericus Theudebertum, Chlothacharius vero Gunihariurn seniorem filium suum ad haec requrenda transmittunt Sed Guntharius usque Ruthenos accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudebertus vero usque ad Biterrensem civitatum abiens, Deas i castrum obtinuit, atque hinc praedam diripuit. Deinde ad aliud castrum, nomine Caprariam i, legatos mittit, dicens, nisi se illi subdant, omnem locum illum incendio concremandum, eosque qui ibidem resident captivandos.