Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 22
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Erat autem ibidem tunc matrona, Deuteria nomine, utilis valde atque sapiens, cujus vir apud Biterris urbem concesserat. Quae misit nuntios ad regem, dicens: Nullus tibi, domine piissime, resistere potest. Cognoseimus dominum nostrum: vcni, et quod fuerit beneplacitum in oculis tuis facito. Theudebertus autem ad castr um vcniens. cum pace ingressus est; subdilumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit. Deuteria vero ad occursum ejus venit; at ile, speciosam eam cernens, amoro ejus caiitur, suoque eam copulavit stratui.