Latin
25.24 to 25.43
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25.24-43
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exhalavit. Ch. ro- I cus vero apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non immerito pœnas quas sanctis Dei intulerat, luens. XXXIII. Sub Diocletiano, qui tricesimo tertio loco Romanum rexit imperium, gravis contra Christianos per annos quatuor i persecutio exagitata est: ita ut quadam vice in ipso sacratissimo die Paschae, magni Christianorum populi ob veri Dei cultum interficerentur. Eo tempore, Quirinus Sisciensis k Ecclesiae sacerdos, gloriosum pro Christi nomine martyrium tulit; quem ligato ad collum molari saxo, in fluminis gurgitem saevitia impulit paganorum. Igitur cum cecidisset in 27 gurgitem, diu super aquas divina virtute ferebatur; nec sorbebant aquae, quem pondus criminis non premebat. Quod factum admirans multitudo populi circumstantis, despecto furore gentilium, ad liberandum properant sacerdotem. Haec ille cernens, non passus est se a martyrio subtrahi, sed erectis ad cœlum oculi, ait: Jesu Domine, qui, gloriosus resides ad dexteram Palris, ne paliaris me ab hoc stadio removeri; sed suscipiens animam meam, conjungere ne luis martyribus in requie sempiterna dignare. nis dictis, reddidit spiritum. Cujus corpus a Christianis susceptum venerabiliter sepulturæ mandalum est. XXXIV. Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter. Hujus imperii anno undecimo, cum post excessum Diocletiani pax reddita ruisset Ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam a Pannoniae civitaten nascitur, parentibus gentilibus, non tamen intimis. Nic Constantinus anno vicesimo imperii sui, Crispum filium veneno, Faustam conjugem calente balneo interfecit, scilicet quod proditores regni ejus esse volnissent. Hujus tempore venerabile crucis Dominicæ lignum per studium Helenæ matris ejus repertum est, prodente Juda Hebræo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Usque boc tempus historiographus in Chronicis scribit Eusebius. A vicesimo primo enim ejus imperii anno, Hieronymus presbyter addidit, indicans Juvencum presbyterum Evangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore.