Latin
25.44 to 25.61
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 25.44-61
Unproofread scanNot analysed yet
XXXV. Sub Constautis autem imperio, Jacobus Nisibenus fuit, ad 18 cujus preces inclinai aures divinae clementise, multa pericula a civitate ejus repulerunt. Sed et Maximinus Treverorum episcopus potens in omni sanctitate reperitur. Nono decimo Constantii junioris anno, Antonius monachus transiit, centesimo quinto ætatis su:c anno. Beatissimus Hilarius Pictaviensis episcopus, suasu hæreticorum exsilio depntatur: ibique libros pro fle cathotica scribens, Constantio misit, qui quarto exsilii anno eum absolvi jubens, ad propria redire permisit. XXXVI. Tunc e jam et lumen nostrum exoritur,, novisque lampadum radjis Gallia perlustratur. ho£ est, eo tempore beatissimus Martinus in Galliis prxdicare exorsus est, qui Christum Det Filium per multa miracula verum Deum in populis declarana, gentilium ineredulitatem avertit. IIic enim fana destruxit, haeresim oppressit, ecclesias ædificavit, et cum aliis multis virtutibus refulgeret, ad consummandum laudis suæ titulum, tres mortuos vita: restituit. Quarto Valentiniani et Valentis anno, sanctus Hilarius apud Pictavos, plenus sanctitate ct fide, mulis undique virtutibus editis, migravit ad coelos f. Nam et ipse leGitur mortuos suscitasse. Melania vero matrona nobilis, et incola urbis Romanæ, Hierosolyma ob devotionem abiit, Urbano filio Romae relicto, Quae ita se in cuncta bonitate ac sanctitate omnibus praebuit, ut Thecla vocaretur ab incolis. XXXVII. Post mortem autem Valentiniani, Valens integri successor imperii, monachos ad militiam cogi jubet, nolentes fustibus praecipit verberari. Pos'hæc, bellum sævissimum in Thracia Romani ge sere g: 29 in quo tanta strages fuit, ut Romani, amisso equorum præsidio, pedibus fugerent. Cumque a Gothis internecione maxima cæderentur, et Valens fugeret sagitta sauciatus, parvum tugurium ingressus, imminentibus hostibus, super se incensa casula, optata caruit sepultura. Sicque ultio divina ob sanctorum effusum sanguinem, tandem emissa processit. Huc usque Hieronymus: ab hoc vero tinpore, Orosius presbyter plus scripsit.