Latin
3.15 to 3.25
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.15-25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nescio quid, credo, adhue in ejus animis residebat, ut hae puellae asserunt, quod moveret scandalum. His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, præsentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes: Intenditis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat. Sed si, ut diximus, rationem praetermittitis, nec salubre consilium vultis accipere, vet hoc conjicite in annuis vestris, ut praeterito hiberni hujus tempore, quod in hoc verno accessit, cum auræ commodiores fuerint, quo ducit voluntas, pergere valeatis. Quod consilium aptum suscipientes, subscquente æstate, relictis Turonis, cæteris sanctimonialibus commendatis consobrinæ suae, Chrodieldis b ad regent Guntchramnum accessit. A quo suscepta ac muneribus honorata, Turonis est regressa, Constantina filia Burgolini in monasterio Augustidunensi relicta, exspectans episcopos qui a rege fuerant jussi advenirc, et causam ipsarum cum abbatissa discutere. Multæ tamen ex his a diversis circumventa matrimonio copulatae sunt, priusquam hoec a rege regrederetur. Cumque praestolantes adventum, nullum episcopum advenire sensissent, Pictavum regressae sunt, et se infra basilicam sancti Ililarii tutavcrunt, congregatis secum furibus, homicidis, adulteris, omniumque criminum reis, stabilientes se ad bellum, atque dicentes: Quia reginæ sumus, nec prius in monasterium nostrum ingredimur, nisi abbatissa ejiciatur foras. Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucos annos per murum se dejiciens, ad basilicam sancti Hilarii confugit, multa in abbatissam crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus. Sed postquam in monasterium per eum locum unde se præcipitaverat funibus est attracta, petiit ut se in cellulam secretam reclnuderct, dicens: Quia multum peccavi in Dominum et domnam meam Radegundem, quae illis diebus superstes erat; volo me, ait, ab hac frequentia congregationis totius amovere, et poenitentiam pro neglectis meis agere. Scio enim quia misericors est Dominus, et remittit confitentibus se peccata.