Latin
3.21 to 3.33
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.21-33
Unproofread scanNot analysed yet
Sed adhuc inculpans easdem, quod si ipsæ vidissent, cur abbatissæ non proderent. De tabula vero respondit: Et si lusisset vivente domna Radegunde, se minus culpa respiceret; tamen Dee in regula per scripturam prohiberi, nec in canonibus retulit, sed ad jussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per poenitentiam, quidquid juberetur implere. De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est sub domna Radegunde; se Christianis Ii. . delibus culogias obtulisse, nec sibi comprobari cum illis ullatenus convivasse. De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus, pro nepte sua orphanula arrhas accepisse: et tamen si haec, culpa sit, veniam se coram cunctis petere professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit, De palla quod reputarent, protulit monacham nobilem quæ ei mafortem holosericum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero quantum opportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condigne condiderit; et de illa inscissura quæ pallæsuperfuit, purpuram nepti suae in tunica posuerit, quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit, quae per omnia donatrix Didimia confirmavit. De foliolis aurcis et vitta auro exurnata s, Macconem famulum vctrum præsentem testem adhibuit, eo quod per manum ejus ab sponso puellae prædictæ neptis suae viginti solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii quidquam ibi permistum sit. Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissae, quod absit, adulteru reputarent, sive quid homicidii vel malefi cii fecerit, aut crimen capitale quo percuteretur, edicerent, respondentes protulerunt non habere se aliquid, nisi per hacc quae dixerant eam ista fecisse contra regulam proclamarent. Ad extremum, pro peccatis quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensium spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt prægnantes.