Latin
3.34 to 3.42
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.34-42
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus per ordinem discussis, nec invento crimine quod abbatissam dejiceret, de levioribus causis pa. terna commonitione contestati sumus, ut hæc nullatenus deinceps pro reprehensione repeteret h. Tunc nobis percunctantibus causam adversae partis, quae majora crimina commiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis infra monasterium ue foras procederent, despexerunt, pontifice conculcato, et in summo contemptu in monasterio relicto. confractis. seris et januis, irrito facto discesserunt, et ad suum. peccatum aliae tractae transgressæ sunt insuper et Gundegisilus pontifex. cum suis provincialibus pro ipsa causa commonitus, per præceptionem regum, Pictavis accessissent, et ad audientiam eas ad monasterium convocarent, despecta commonitione, ipais occurrentibuS ad beati Hilarii confessoris basilicam, ubi ipsae commorabantur accedentes, ut condecet pastorum sollicitudinem, dum commonerentur, facta seditione, fustibus tam pontifices quam miniatros a afiecerunt, et intra basilicam fuderunt sanguinem levitarum Dehinc ex jussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbyter In causa directus fuerit, et statutum fui-sct quando judicium fieret, non exspectato tempore, monasterium seditiosilsime, accensis in corte cuppis, vectibus ac securibus confractis posticis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oratoriis, spoliato monasterio, denudata et discissa capillis abbatissa, graviter ad ridicu. lum ducta et tracta per compita, et in locum retrusa, etsi non ligata, nec libera: superveniente diei Paschae festo per saeculum b, offerente pontifice pro condemnata pretium, ut spectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox supplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent, nec jusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignium suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit: unde certum est tractari quid ex hoc datur intelligi, quod additur crudelitati, ad sepulcrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent, et scelere crescente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium ceperint, et ad domnorum jussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes acquie- Icere, et contra regum præcepta magis arma tenerent, et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter erigerent.