Latin
3.311 to 3.313
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.311-313
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In monasterio vero quod nunc Majus i dicitur, basilicam iu honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli ædificavit: in vicis quoque, id est Alingaviensi i, Solonacensi, Ambaciensi, Cisomalensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis delubris, baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annos viginti sei, menses quatuor k, dies viginti septem, et cessavit episcopatus dies viginti.