Latin
Book 1, Book 10, Exemplar Judicii Earumdem
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quartus, Briccius ordinatur episcopus, anno Arcadii et Honorii secundo, cum pariter regnarent. Fuit autem civis Turonicus, cui trigesimo tertia episcopatus anno, crimen adulterii est impacium a civibus Turonicis: expulsoque eo, Justinianum eplscopum ordinaverunt: Briccius vero episcopus a ad papam Urbis dirigit. Justinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensem obiit. Turonici verum iterum malignantes, Armentium statuerunt. Bricciua vero septem apud papam Urbis annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire jussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque poriam ingrederetur, Armenlius per aliam portam mortuus efferebatur, quo sepulto, cathedram suam recepit. Hunc fcrunt instituisse eccletias per vicos, id est, Catatonnum b, Briccam, Rotomagum, Briotreidem, Cainouem; fueruntque om- Des anni episcopatus ejus quadragiuta septem. Obiitque, et sepultus est in basilica, quam super sanctum Martinum ædificavit.