Latin
3.43 to 3.53
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 3.43-53
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc denuo egressæ ad audientiam publicam, extrahunt Crucem sanclam sacratissimamque occulte, et ad injuriam, indecenter, ad culpam, quae postea restituere coactae sunt in ecclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus, nec refraenatis, sed jugiter magis auctis criminibus, nobis eisdem dicentibus, ut abbatissæ pro culpa veniam peterent, aut quod male directumd fuerat emendarent: et nolentes hoc facere, sed inagis de rjus interfectione tractarent, quod publice sunt professae; reseratis a nobis et recensitis canonibus, visum est aequissimum eas, usque quo dignam agerent poenltentiam, a communione privari, et abbatissam suo loco permansuram restitui. Hæc nos pro vestra jussione, quod ad ecclesiasticum per. tinuit ordinem, circumspectis e canonibus, absque personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De caetero quod de rebus monasterii, vel instiumentis chartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, quæ se habere professae sunt, sed nobis inobedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra, vel anteriorum principum merces æterna permaneat, ad i loci instaurationem, vestræ pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogere reformari; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime destruxerunt, ne pejora proveniant, vel redire concedite, vel permittatis iterum aspirare: quatenus his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus toium acquiratur Deo, nihil perdat religio: ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad frucium. Christus vos Dominus alat regatque, regnum tribuens prolixius, vitamque conferat beatam. >XVII. Posthæc cum emisso judicio a communiono fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterium restituta, hae ad Childebertum regem petierunt, adjicientes malum supra malum, denominantes scilicet rcgi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam ejus Fredegundem quotidie nuntia deportareni. Quod audiens rex, misit qui cos vinctos adduccrent: sed cum discussi nihil criminis inventum in eis fuisset, abscedere jussi sunt.