Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 34
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIV. Desideratus autem Viridunensis episcopus i, cui Theudericus rex multas irrogavit injurias, cum post multa exitia, et damna atque ærumnas, ad libertatem propriam jam Domino jubente rediisset, et episcopatu, ut diximus, apud Viridunensem urbem potiretur, videns habitatores ejus valde pauperes atque destitutos, dolebat super eis; ct cun ipso per Theudericum de rebus suis remansisset extrane ns, nice haberet de proprio qualiter cos consolaretur, bonitatem ct clementiam circa omnes Tlicudeberti regis cernens, misit ad cum legationem, dicens: Fama bonitatis tuæ in univers un terram vulgatur, cum tanta si tua largitas, ut etiam non pelentibus opem præstes. Rogo, si pietas t a hahot aliquid de pecunia, nubis commodes, qua cives notres relevare valeamus. Cumque hi negotium exercentes, responsum a in civitate nostra, sicut relique habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legitimis reddemus. Tunc ille pictate commotus, septem ei millia aureorum praestitit. Quæ ille accipiens, per cives suos erogavit. At illi negotia clercentes, divites per hoc effecti sunt, et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam ohtulisset regi, respondit rex: Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes qui opprimebantur inopia, per tuam suggestionem, vel per meam largitatem sunt rclevati. Et nihil exigens, antedictos cives divites fecit.