Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 35
Unproofread scanNot analysed yet
XXXV. Defuncto autem apud urbem supradictam memorato antistite, Agiricus quidam civibus in cathedram ejus subrogatur. Siagrius autem filius ejus rcminiscens injurias patris, qualiter a Sirivaldo ad regem Theudericum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis affectus fuisset, oppressum cum armata manu Sirivaldum taliter interfecit. Tunc mane facto, cum nebula esset condensa, et vix adhuc disrumpentibus tenebris aliquid quis posset discernere, venit ad villam ejus in Divionensi territorio, cui nomen est Floriacum c: egressoque domum uno amicornm, putantes ipsum Sirivaldum esse, interfecerunt eum; et revertentibus d, quasi victoriam obtinuissent de inimico, iudicat eis imus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum. At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam aggrediuntur. Ad eujus ostium diutissime pugnantes, nihil ei poterant prævalere. Dehinc cruto ab uno latere pariete ingredientes, gladio eum interfecerunt. Post mortem enim Theuderici hic interfectus est.