Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 37
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Gravem eo anno, et solito asperiorem hyemem fecit 8, ita ut torrentes concatenati gelu, pervium populis iter, tanquam reliqua humus, prae berent. Aves quoque rigorc affectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudeberti, computantur anni triginla septem h. Mortuo ergo Theudeberto, quarto decimo regni sui anno, regnavit Theodobaldus i filius ejus pro eo.