Latin
Book 1, Prologus
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 36
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVI. Ilis denique gestis Theudebertus rex ægrotare coopit. Ad quem medici multa studia impenderuut: sed nihil valuit, quia eum jam Dominus vocari jubcbat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt. Ille vero in pericula positum se cernens, confugium ab urbe facit, et a duobus episcopis suppliciter exorat, ut cum ad urbem Trevericam deducentes, populi saevientis sedftionem sua praedicatione comprimerent. Quibus eunlibus, nocte dum in stratu suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: Heu, heu! Succurrite qui adestis, et auxilium ferte pereunti! A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant quid hoc esset. Respondit illc: Ausanius amicus meus cum Papianilla e conjuge, quos olim interfeci, ad judicium me arcessebant, dicentes: Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino. Zelo enim ductus ante annos aliquot conjugem innocentem, amicumque peremerat. Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentis populi seditionem ferre non possent, cum in ecclesia abdere voluerunt, scilicet ponentes eum in arca, et desuper sternentes vestimenta, quae crant ad usum ecclesiæ. Populus autem ingressus, perscrutatusque universos angulos ecclesiæ, cum nihil repei isset, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: En arca, iu qua non est inquisitus adversarius noster. Dicentibus vero custodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta ecclesiae contineri, illi clavem postulant, aientes: Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringimus. Denique reserata arca, amotis linteaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: Tradidit Deus inimicum nostrum in manus nostras. Tunc cædentes eum pugnis, sputisque perurgentes i, vinctis post tergum inanibus ad columnam lapidibus obrucrunt. Fuit autem in cibis valde vorax: sed quæ sumebat, quo celerius ad manducandum commovcretur, sumpto aloe velociter digerebat, sed et strepitus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat. Hoc ergo exitu consummatus interiit.