Latin
4.1 to 4.17
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.1-3-17
Unproofread scanNot analysed yet
HI. Bis It a Grippone Childeberto regi relatis, confestim exercitum in Italiam commoveri jubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessario inserenda. Audoualdus vero dux cum Vinthrione commoto Campaniae populo, cum ad Mettensem urbem, quae ei in itinere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regioni putaretur inferre. Sed et alii quoque duces similiter cum phalangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem afficerent, quam quiddam victoriae de inimica gente patrarent. Appropinquantes autem ad terminum Italiæ, Audoualdus cum sex ducibus dexteram petiit, atque ad Mediolanensem urbem advenit, ibique eminus in campestria castra posuerunt. Olo autem dux ad Bilitionem hujus urbis castrum, in campis silum Caninis d, importune accedens, jaculo sub papilla «sauciatus, cccidit et mortuus est. Hi autem cum egressi fuissent in praedam, ut aliquid victus acquirerent, a Langobardis irruentibus passim. per loca prosternebantur. Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territorio, quod Coresium i vocitant, ex quo parvus quidam fluvius, sed profundus egreditur; super hujus laci littusLangobardos residere audierant. Ad quem cum appropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, trans- Irent, a littore illo unus Langobardorum stans lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens: Hodie ape parebit cui divinitas obtinere victoriam praestet. Unde intelligi datur, hoc signum sibi Langobardos praeparavisse. Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et ecce omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque transeuntes flumen, nullum de iis reperiunt, nisi tautum recognoscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerant, vel tentoria fixerant. Cumque nullum de iis deprehendissent, ad castra sua regressi suut, ibique ad eos imperatoris legati venerunt s, nuntiantes adesse exercitum in solatium eorum, dicentesque: Quia post triduuru cum eisdem veniemus, et hoc vobis erit signum: Cum videritis villae hujus, quæ in monte sila est, domus [Pro domos] incendio concremari, et fuinum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis nos cum exercitu quem pollicemur adesse.