Latin
4.18 to 4.33
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.18-2-33
Unproofread scanNot analysed yet
Sed exspectantes juxta placitum dies sex, nullum ex iis vcnisse conlemplali sunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus lævam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam dysenteriæ graviter exercitum afficiebat, eo quod aeres incongrui insuetique iis hominibus essent, ex quo plerique interierunt. Commoto autem vento et data pluvia, cum paulisper refrigescere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent, neque se de inimicis ulcisci possent, eo quod se in locis communissent firmissimis; neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinenses munierat muros; infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia exercitus, ac fame attritus, redire ad propria destinavit. Subdens etiam illud, acceptis sacramentis, rcgis ditionibus quod pater ejus i prius habuerat, de q':ibus locis et captivos, et alias abduxere praedas. £t sic regredientes ita fame conficiebantur, ut prius ct arma et vestimenta ad coemendum victum demerent, quam locum genitalem cuntingerent. At Aptacharius a Laugobardorum rex, legationem ad Guntehramoum regem cum hujuscemodi verbis direxit: Nos, piissime rex, subjecti atque fideles vobis gentique vestræ, sicut patribus vestris fuimus, et esse desideramus; nec discedimus a sacramento quod praedecessores nostri vestris praedecessoribus juraverunt. Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit pax nobis et concordia, ut ubi necessarium fuerit contra inimicos auxilium præbeamus, ut vestra scilicet nostraque gente salvata, ac nos pacificos cognoscentes, terreantur magis adversarii qui in circuitu obstrepunt de amicitia, quam de nostra discordia gratulentur. Pacifice hæc Guntehramnus rex verba suscepit, misitque eos ad nepotem suum Childebertum regem. Dum autem his narratis in loco commoratentur, venerunt alii. qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes, Paulumque *in loco ejus substitutum, ejusmodi verba quae supra diximus, deferentes.