Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
X. Eo anno rebellantibus Saxonibus, Chlothacharius rex, commoto contra eos exercitu, maiimam ac devastans, pro eo quod Saxonibus solatium præbuissent h. XI. Decedente i vero apud urbem Turonicam Gunthario episcopo, per emissionem, ut ferunt, Caulini episcopi, Cato presbyter ad gubernandam Turonicæ urbis Ecclesiam petebatur. Unde factum est, ut conjuncti clerici, cum Leubaste martyrario i et abbate, cum magno apparatu Arvernum properarent. Cumque GaLoni regis voluntatem patefecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. Hi vero regredi cupientes, dicunt: Pande nobis voluntatem tuam, ut sciamus quid debeamus sequi; alioquin revertimur ad propria. Non enim nostra te voluntate expetivimus, sed regis præceptione. At ille, ut erat vanae gloriae cupidus, adunata pauperum caterva, clamorem dari præcepit his verbis: Cur nos deseris, bone pater, filios, quos nunc usque educasti? Quis nos cibo potuque reficiet, si tu abieris? rogamus ne nos relinquas, quos alere consuesti. Tunc ille conversus ad clerum Turonicum, ait: Videtis nunc, fratres charissimi, qualiter haec multitudo pauperum me diligit; non possum eos relinquere et ire vobiseum. Istud hi responsum accipientes, regressi suut Turonis. Calo autem amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut si coutigerit in articulo temporis illius regem mon Chlothacharium, statim ejecto Cautino ab episcopatu, iste praeponeretur Ecclesiae. Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam voluit non accepit: impletumque est in eo quod David cecinit, dicens: Noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo (Psal. cvm, 18). Erat enim vanitatis cothurno elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi præstantiorem. Nam quadam vice conducta pecunia mulierem clamare lecit in ecclesia, quasi per energiam, et se sanctum magnum, Deoque charum confiteri; Gautiuum autem episco-' pum omnibus sceleribus criminosum, indignumque qui sacerdotium debuisset adipisci.