Latin
Book 1, Book 4
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Theodobaldus vcro cum jam adultus esset, Uvaldetradam a duiit uxorem. Hunc Theodobaldum ferum mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, qucai suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens: Serpens ampullam vino plenam reperit, per cujus os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit: a quo inflatus vino, cxire per aditum quo ingressus fuerat, non valebat. Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur, nec posset, ait ad serpentem: Evome prius quod inglutisti, et tunc poteris abscedere liber. Quae fabula magnum ei timorem atque odium præparavit. Sub eo enim et Buccellinus, cum totam Italiam in Francorum regnum redegisset, a Narsete interfectus est, b Italia ad partem imperatoris capta, nec fuit qui eam ultra reciperet. Sub hujus tempore uvas in arbore, quam sambucum vocamus, absque vitis conjunctione natas vidimus; et flores ipsarum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitæ suut, racemorum grana dederunt. Tunc et in circulum lunae stella qumta ex adverso veniens introisse visa est. Credo baec signa mortem ipsius regis annuntiasse. Ipse vero valde infirwatus, a cinctura deorsum se volutare non poterat c. Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuus est, regnumque ejus Chlothacharius rex accepit, copulans V uldetradam uxorem ejus strato suo. Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit cam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque i Arvernis Chramnum filium suum.